monumenta.ch > Augustinus > sectio 14 > bnf6797.487 > csg211.158 > sectio 59

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 8, 59
Visuique tuo tam umbrosa apparet, ut nec magnitudinem nec altitudinem eius cognoscere valeas; quia Filius meus inter homines in mortalitate carnis, quoniam pro populo mortem subiturus erat, quasi obumbratus mortalis scilicet existens sine omni macula peccati apparuit; ita tamen quae vera eius incarnatio in mystica magnitudine secretorum Dei incomprehensibilis, et in excellentia divinae potentiae inaestimabilis, omnem cognitionem humani intellectus excedat.